Epistola ad Galatas*

Caput 5: Versus 6

Nam in Christo.His vero qui in Christo Jesu volunt pie vivere, virtutes appetendae sunt, et vitia fugienda. Media vero quae inter virtutes et vitia sunt, nec appetenda sunt, nec fugienda, ut circumcisio et praeputium, quae nihil valent in ChristoSed fides.Sine dilectione fides inanis est. Fides cum dilectione Christiani est. Alia est daemonis.Nam et daemones credunt et contremiscuntJac. 2.. Qui qui autem non credunt, tardiores sunt et pejores quam daemones. Sed multum interest, utrum quis credat ipsum esse Christum, an credat in Christum. Nam ipsum Christum esse daemones crediderunt, nec tamen in Christum crediderunt. Ille enim credit in Christum, qui sperat in Christum, et diligit Christum.
(* Traductions européennes)